Vice[n]tius Minutianus Lectori. S. Has Juue[n]alis Satyras dilige[n]tius perlege : in quibus Alexa[n]dri patris opera nihil inco[n]cinnu[m] auribus tuis obstrepet : qualia multa te offende[n]t in proxima quorundam edito[n]e : qui contenti co[m]mercato a docto uiro elogio : nihil mi[n]us prestiteru[n]t : q[ue] quod in fro[n]te operis pollicentur. Immo que eorum i[n]scitia est : quicquid a docto uiro co[n]struitur : ma[n]cipes : et quos sue officine prefecerunt : destruunt : et subuertu[n]t adeo rectius uel quas minime norunt artes : curarent