P. Cornelii Taciti equitis Romani annalium ab excessu Augusti sicut ipse uocat, siue Historiae Augustae, qui uulgo receptus titulus est, libri sedecim qui supersunt, partim haud oscitanter perlecti, partim nempe posteriores and exmplar manuscriptum recogniti magna fide nec minore iudicio per Beatum Rhenanum. Nihil hic fingi docebunt castigationes suis quaeq[ue] libris additae. Libellus de Germanorum populis. Dialogus de oratoribus deniq[ue] Vita Iulij Agricole non solum emaculatius prodeunt, sed & explicatius adiunctis in hahc rem scholijs. Super haec omnia accesserunt in initio operis Thesaurus constructionu[m] locutionumq[ue] & uocum tacito solenniu[m] citatis etiam ex Liuio plerunq[ue] testimonijs, ac in calce rerum memorabiliu[m] index copiosissimus. Nec desunt aliorum in hunc autorem ante aeditae annotationes praefationesq[ue] siue Beroaldi seu Alciati